non immolabis Domino Deo tuo bovem et ovem in quo est
macula aut quippiam vitii quia abominatio est Domini Dei tui
cum repperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum
quas Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant
malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum
illius
ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos solem et
lunam et omnem militiam caeli quae non praecepi
et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris
diligenter et verum esse reppereris et abominatio facta est in
Israhel
educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam
perpetrarunt ad portas civitatis tuae et lapidibus obruentur
in ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur
nemo occidatur uno contra se dicente testimonium
manus testium prima interficiet eum et manus reliqui populi
extrema mittetur ut auferas malum de medio tui
si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris
inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non
lepram et iudicum intra portas tuas videris verba variari surge
et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus
veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem qui
fuerit illo tempore quaeresque ab eis qui indicabunt tibi
iudicii veritatem
et facies quodcumque dixerint qui praesunt loco quem
elegerit Dominus et docuerint te
iuxta legem eius sequeris sententiam eorum nec declinabis
ad dextram vel ad sinistram
qui autem superbierit nolens oboedire sacerdotis imperio
qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto iudicis
morietur homo ille et auferes malum de Israhel
cunctusque populus audiens timebit ut nullus deinceps
intumescat superbia
cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit
tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris
constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum
nationes
eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero
fratrum tuorum non poteris alterius gentis hominem regem facere
qui non sit frater tuus
cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos nec
reducet populum in Aegyptum equitatus numero sublevatus
praesertim cum Dominus praeceperit vobis ut nequaquam amplius
per eandem viam revertamini
non habebit uxores plurimas quae inliciant animum eius
neque argenti et auri inmensa pondera
postquam autem sederit in solio regni sui describet sibi
deuteronomium legis huius in volumine accipiens exemplar a
sacerdotibus leviticae tribus
et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae
ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et
caerimonias eius quae lege praecepta sunt
nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos
neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore
regnet ipse et filii eius super Israhel